monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 128, 3
Sed et qui per magica verba in amore alterius irretitus est, sive vir, sive mulier sit, bethaniam apud se semper habeat, et melius habebit. Quod si in hyeme est, ita quod folia eius ad praedictum remedium non possunt haberi, radicem eius accipiat, et ita faciat, ut praedictum est. Et nullus ullo modo bethaniam comedat, quoniam si eam comederit, sensum et intellectum eius laedit, et eum fere amentem facit.